Latin
1.6 to 1.8
Abelard, Heloysae Epistola ad Abeldarum 1.6-8
Not analysed yet
Solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur. Quod si paululum hec tempestas quieverit, tanto amplius maturande sunt littere quanto sunt iocundiores future. De quibuscunque autem nobis scribas non parvum nobis remedium conferes, hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. Quam iocunde vero sint absentium littere amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, |ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens: "Quod frequenter mihi scribis, gratias ago: nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iocunde sunt, que memoriam renovant et desiderium absentie falso atque inani solatio levant, quanto iocundiores sunt littere, que amici absentis veras notas afferunt?" Deo autem gratias, quod hoc saltem modo presentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla difficultate prepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis. Scripsisti ad amicum prolixe consolationem epistole, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis; quas videlicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostre plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi vulneribus cuperes, nova quedam nobis vulnera doloris inflixlsti et priora auxisti. Sana, obsecro, ipsa que fecisti, qui que alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti et tam amicitie quam societatis debitum persolvisti, sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius |vocabulum potest excogitari. Quanto autem debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur: et si omnes taceant, res ipsa clamat. Huius quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis ediflicator. Nichil hic super alienum edificasti fundamentum. Totum quod hic est, tua creatio est. Solitudo hec feris tantum sive latronibus vacans nullam hominum habitationem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium dedicasti templum. Nichil ad hoc edificandum ex regum vel principum opibus intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset ascribi. Clerici sive scolares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de benefitiis vivebant ecclesiasticis nec oblationes facere no verant sed suscipere, et qui manus ad susci piendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant.