Latin
1.12 to 1.15
Abelard, Heloysae Epistola ad Abeldarum 1.12-15
Not analysed yet
Non enim quo quisque ditior sive potentior, ideo et melior: fortune illud est, hoc virtutis. Nec se minime venalem estimet esse que libentius ditiori quam pauperi nubit et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. Certe quamcunque ad nuptias hec concupiscentia ducit, merces ei potius quam gratia debetur. Certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi, et se si posset velle prostituere ditiori, sicut inductio illa Aspasie philosophe apud Socraticum Eschinem cum Xenofonte et uxore eius habita manifeste convincit; quam quidem induction em cum predict a philosopha ad reconciliandos invicem illos proposuisset, tali fine ipsam conclusit: "Quare nisi hoc peregeritis, ut neque vir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optime, et hec quam optimo viro nupta |sit." Sancta profecto hec et plusquam philosophica est sententia ipsius potius sophie quam philosophie dicenda; sanctus hic error, et be at a fallatia in coniugatis, ut perfect a dilectio illesa custodiat matrimonii federa non tam corporum continentia quam animorum pudicitia. At quod error ceteris, veritas mihi manifesta contulerat, cum quod ille videlicet de suis estimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus universus non tam crederet quam scirct, ut tanto verior in te, meus amor existeret quanto ab errore longius absisteret. Quis etenim regum aut philosophorum tuam exequare famam poterat ? Que te regio aut civitas seu villa videre non estuabat? Quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat ac discedentem collo erecto, oculis directis non insectabatur ? Que coniugata, que virgo non concupiscebat absentem et non exardebat in presentem ? Que regina vel prepotens femina gaudiis meis non invidebat vel thalamis? Duo autem, fateor, tibi specialiter inerant quibus feminarum quarumlibet animos statim allicere poteras, dictandi videlicet et cantandi gratia, que ceteros minime philosophos assequutos esse novimus. Quibus quidem, quasi ludo quodam laborem exercitii recreans |philosophici, pleraque amatorio metro vel rithmo composita reliquisti carmina, que pre nimia suavitate tam dictaminis quam cantus sepius frequentata tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant, ut illiteratos etiam melodie dulcedo tui non sineret immemores esse; atque hinc maxime in amorem tui femine suspirabant. Et cum horum pars maxima carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus brevi tempore nunciavit et multarum in me feminarum accendit invidiam.