Latin
1.16 to 1.17
Abelard, Heloysae Epistola ad Abeldarum 1.16-17
Not analysed yet
Quod enim bonum animi vel corporis tuam non exornabat adholescentiam ? Quam tunc mihi invidentem nunc tantis private deliciis compati calamitas mea non compellat ? Quem vel quam, licet hostem primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat ? Que plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens: non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est, nec que fiunt, sed quo animo fiunt, equitas pensat. Quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio. Dic unum, si vales, cur post conversionem nostram, quam tu solus facere decrevisti, in tantam tibi negligentiam atque oblivionem venerim ut nec colloquio presentis recreer nec |absentis epistola consoler; dic, inquam, si vales, aut ego quod sentio immo quod omnes suspicantur dicam. Concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius quam amor. Ubi igitur quod desiderabas cessavit, quicquid propter hoc exibebas pariter evanuit. Hec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura, non tam specialis quam communis, non tam privata quam publica. Utinam mihi soli sic videretur, atque aliquos in excusasionem sui amor tuus inveniret per quos dolor meus paululum resideret; utinam occasiones fingere possem, qui bus te excusando mei quoquo modo tegerem vilitatem. Attende, obsecro, que requiro, et parva hec videris et tibi facillima. Dum tui presentia fraudor, verborum saltem votis, quorum tibi copia est, tue mihi imaginis presenta dulcedinem. Frustra te in rebus daxilem expecto, si in verbis avarum sustineo. Nunc vero plurimum a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleverim, nunc in tuo maxime perseverans obsequio; quam quidem iuvenculam ad monastice conversationis asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi si nicbil a te promerear, quam frustra laborem |diiudica. Nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nichul me constat egisse. Properantem te ad Deum sequuta sum habitu, immo precessi; quasi enim memor uxoris Loth retro converse, prius me sacris vestibus et professione monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus te de me confidere vehementer dolui atque erubui. Eque autem (Deus scit) ad Vulcania loca te properantem precedere vel sequi pro iussu tuo minime dubitarem. Non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime, si tecum non est, nusquam est: esse vero sine te nequaquam potest. Sed ut tecum bene sit, age, obsecro. Bene autem tecum fuerit, si te propitium invenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus. Utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset ! Sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo.