Latin
1.18
Abelard, Heloysae Epistola ad Abeldarum 1.18
Not analysed yet
Memento, obsecro, que fecerim et quanta debeas attende. Dum tecum carnali fruerer voluptate, utrum id amore vel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. Omnes mihi denique voluptates interdixi ut tue parerem |voluntati; nichil mihi reservavi, nisi sic tuam nunc precipue fieri. Que vero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persolvis minus, immo nihil penitus, presertim cum parvum sit quod exigeris et tibi facillimum. Per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quo modo potes tuam mihi presentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio Cum me ad turpes olim voluptates expeteres, crebris me epistolis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloysam ponebas; me platee omnes, me domus singule resonabant. Quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? Perpende, obsecro, que debes, attende que postulo; et longam epistolam brevi fine concludo: vale, unice.