Latin
22.1 to 22.3
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 22.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
BARBARIAM, quam meliorem censent, Mari Atlantico &Mediterraneo, Atlante monte &Barcha Regione contermina Aegypti circumscribunt. NVMIDIA, (quae illis Biledulgerid dicitur, &dactylos producit, vnde Arabibus non alio nomine quàm Dactylifera Regio nominatur,) Atlantico Mari ab Occidente terminatur; &Atlante monte à Septentrione: Orientem versus excurrit ad Eloacat Vrbem ab Aegypto centum miliaribus distantem; Libyae deserta arenosa illi à Meridie sunt. LIBYA verò tertia pars, Arabica lingua Sarm appellatur; quae vox idem quod desertum significat, à Nilo ad Orientem Solem principium habet, indéque ad Mare Atlanticum versus Occidentem pergit: Numidia illi Septentrionalis est: in Meridie Nigritis se iungit. Sequitur quarta pars, quam NIGRITARVM terram vocant, nomine aut ab Incolis, qui nigro colore afficiuntur, siue à flumine Nigro, qui hanc Regionem lambit, sumpto: Haec habet à Septentrione Libyam; à Meridie Oceanum Aethiopicum: ab Occidente Gualatae, &ab Oriente Goagae Regnum. Aduertendum, quòd hoc modo vniuersam Africam Mari Mediterraneo, Atlantico, Aethiopico, &Nilo flumine constringunt; vnde &Aegyptus &Aethiopia, Asiae ascribuntur. Nobis tamen cum Ptolemaeo potius mari Mediterraneo &Oceano, quàm fluuio circumscribi oportere iudicamus, habebitque Peninsulae formam; Isthmo, qui est inter Mare Mediterraneum, &Sinum Arabicum Asiae iunctam. Huius pars Meridionalis veteribus inco gnita permansit, vsque ad annum. M. CCCC. XCVII. quo Vasco de Gama primus Promontorium Bonae spei praetergressus, Africa circumnauigata ad Calecutium peruenit. Haec pars à Persis Arabibusque Zanzibar dicitur. Ad dictum Promontorium Bo nae spei incolae sunt nigerrimi; quod minimè tacendum duximus; quia causam nigredinis, calorem propinquitatemque Solis omnes esse opinentur, atque hîc non ma gis Sol torreat, quam ad Fretum Magellanicum (si caeli respectu loci calorem metiri velimus) vbi tamen candidissimi esse perhibentur: Quòd si hanc nigredinem, Solis adustioni tribuere velimus, videndum, vnde Hispanis, Italisque, ille corporum candor: cùm aequè distent ab Aequinoctiali cum dictis Bonae spei incolis; hi scilicet versus Austrum, illi verò versus Boream.