Latin
22.4 to 22.6
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 22.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui sub Presbytero loanne degunt, subfusci sunt; in Zeylan &Malabar habitantes nigerrimi existunt, sub vna eademque ab Aequatore distantia, eodemque caeli parallelo. Sed hoc mirari magis quis possit, in tota America nusquam nigros inueniri, praeter paucos in loco Quareca illis dicto. Quae ergo huius coloris causa efficiens, an caeli aut terrae ariditas? aut fortasse soli quaedam incognita proprietas? an ipsorum hominum quaedam naturae innata ratio? aut omnia? Sed haec arcanorum naturae indagatoribus consideranda relinquimus. Haec Regio Graecis Libya dicitur; Latinis Africa, quòd frigoris rigiditate careat: aut (si Iosepho credimus) ab Afro quodam ex Abrahae posteris. Aliam nominis rationem habes apud lohannem Leonem. Apud veteres nemo hanc Regionem sigillatim descripsit. Sed de ea vide Hannonis Africae circumnauigationem apud Arrianum; &lamboli, apud Diodorum Siculum. Ex recentioribus consule Aloysium Cadamostum; Vascum de Gama; Franciscum Aluares, qui Aethyopiam perlustrauit; Sed omnium accuratissimè eam descripsit loannes Leo. Promittit &loannes Barrius Africae volumen. De Nilo flumine totius Orbis terrarum maximo, habes litteras loan. Baptistae Rhamusij, &Hieronymi Fracastorij. EVROPA. EVROPA vnde hoc nomen acceperit, neque quis nominis Auctor extiterit, ab aliquo mortalium compertum est, nisi quòd dicimus ab Europa Tyria nomen accepisse Regionem, inquit Herodotus libro quarto. Hanc Plinius altricem victoris omnium gentium populi, terrarumque pulcherrimam nominat. Asiae &Africae aliquando non magnitudine, sed virtute comparatam. Certum est, eam, cùm habitatissima sit, gentium frequentia non multò alterutra inferiorem esse.