Latin
40.1 to 40.4
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 40.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Stadiensium familiae paruerunt; quorum multos fraude oppresserunt; seque in libertatem, eiecta omni Nobilitate, vindicarunt. Vicit eos Henricus Leo Saxoniae dux. Sed eo ab Imperatore Friderico proscripto, Rex Daniae Waldemarus terram occupauit, cumque Thietmarsorum opera contra Adolphum Holsatiae Comitem, &Lubecenses vteretur, defecerunt ad hostes; à quibus Rex apud pagum Bornhouet profligatus fuit. Ita denuò libertati restituti, ne Anarchi viderentur, Archiepiscopum Bremensem Principem professi sunt; sed nec tributa soluerunt, nec iussis suis vnquam paruêre. Saepe ab Holsatis tentati, semper eos repulerunt. Imperator Fridericus III. terram Ducatus titulo contulit Regi Daniae Christiano primo: cuius filius loannes, cùm An. M. D. ipsis bellum inferret, omnibus suis copiis caesis, vix cum paucis fuga elapsus est, amissa maxima parte Holsaticae Nobilitatis. Ab eo tempore insolentiores victoria facti, plurimum negocij Holsaticis Principibus fecerunt. Adolphus filius Regis Daniae Friderici, haeres Regni Noruegiae, Dux Slesuici &Holsatiae, indignè ferens illorum petulantiam, Ari. M. D. LIX. milites conscribit, cui Rex Daniae Fridericus 11. &lohannes frater, socia arma iungunt. Collectis omnibus copiis, capitur Meldorpium, cum tota parte australi. Deinde interiectis paucis diebus, per vallum Tilenbrugge copiae ducuntur: quibus Thietmarsi ex Hemmingstadio ante Oppidum Heydam obuiam proficiscuntur, expulsuri pugna milites ex itinere defatigatos: sed aliquoties repulsi, praeliumque renouantes, demum caeduntur, tuganturque, &Oppidum incenditur. Caesa sunt eo die Thietmarsorum tria millia. Dux Adolphus, cùm militibus continendis, qui se iam in fugam coniecerant, strenuè operam nauaret, vulnus accepit. Fuit is dies . XIII, Iunij. Hac clade accepta, Thietmarsi Regi &Principibus supplices facti, veniaque impetrata, in gratiam redierunt: atque ita Thietmarsia, quae per multa saecula libertatem suam armis tutata est, Holsatiae Principib. paret. Haec Auctor in sua Tabula, quam hic nostro operi inseruimus. Sed lege Saxoniam Alb. Crantzij. VSSIA. PRVSSIA, Latinè Borussia, olim vocata Hulmigeria; sicut adhuc quaedam portio Regionis iuxta Vistulam, appellatur Culmigeria. Putatur primùm per omnem Prouinciam inhambitata à populis, qui olim sederant iuxta Tanaim fluuium, Europam disterminantem ab Asia: sed qui pertaesi sterilis illius terrae, &egressi quaesitum fertiliorem terram, venerunt in Hulmigeriam; ibique consederunt, illecti bonitate illius soli, nomine suo totam illam cognominantes Regionem. Est Regio frumenti ferax, aquis irrigua, &hodie colonis plena, habens muita ambitiosa Oppida, sed &multi maris sinuosi flexus reddunt eam amoenam. Est in ea pecorum ingens vis, multa venatio, atque diues piscatio.