Latin
40.5 to 40.6
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 40.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Habet autem Prussia ab Oriente Lithuaniam, à Meridie Poloniam, ab Aquilone Liuoniam, &ab occidua parte Pomeraniam. Maritima eius hodie in Vrbibus &Arcibus Teutonica sunt; at in rure interiori, pauci priscae linguae homines manent. Habet autem maritimas Vrbes, Montem regium, opus Regis Bohemiae, vbi Principis nunc sedes est, Elbingen, &omnium nunc locupletissimam Gedanum (Dantiscum vulgò vocant) Vrbem insignem, magnumque mercatorum Emporium. Haec Munsterus. De ea vide etiam Cromerum lib. 3, rerum Polonicarum; &Erasmi Stellae de Borussiae antiquitatib. libros duos. In huius Regionis littore, Succinum, antiquis Glessum i Pirmstein, ab aliis Germanis Augstein dictum, &run SAXONVM natio antiquum nomen retinens, terminatur ab Occasu Visurgi fluuio; ad Aquilonem Danos siue Cymbros habet, &mare Baltheum; ad Ortum Odera, qui veteribus Viadrus, Prutenis &Silesitis excipitur: à Meridie Moenum &Bohemiam habet: Oritur autem Moenus in monte Pinifero, qui est in ea Regione, cui VOITLANDIA nomen, sub ditione Marchionum Brandeburgensium, vnde cadunt quatuor insignia flumina in quatuor mundi cardines (mirum dictu) effusa.