Latin
NEAPOLITANVM
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 56
Unproofread scanNot analysed yet
)sed frequentia atque vetustate Oppidorum, amnium commoditate, &rerum gestarum memoria, victoriisque Poenorum &Romanorum altercantibus, super omnes alias insignis. Vrbes eius septuaginta duas Plinij aetas numerauit. hodie duodecim Episcopatus feruntur, latè patentibus dioecesibus. Tenuêre eam multis annis Sueuorum Duces. Ab Anglis &Lotharingis etiam petita inuasaque fuit, hoc maximè tempore, quo in Syriam &Saracenos expeditiones sumebantur. Postremò in Regum Arragonum Hispaniae manus peruenit, hodieque iisdem obsequitur. Neque alia est, quòd quidem sciam, toto Orbe Insula, quam ex aequo Graeci &Latini scriptores partim nobilitate Insulae, partim autem occasione rerum gestarum, celebriorem reddiderint. Qui plura velit, Benedictum Bordonium, qui omnes Orbis terrarum Insulas vno volumine compraehendit; Leandrum Albertum; Dominicum Nigrum; Franciscum Maurolicium; Marium Aretium, qui eam doctissimè; &tandem Thomam Fazellum Siculum, qui eam exactissimè, plenissimeque describit, legat: apud quem quoque Aethnae montis historiam habes; de quo etiam Petrus Bembus peculiarem libellum edidit. Sed lege etiam Ciceronis Orationes in Verrem.