Latin
ARDINIA
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARDINIA. HVIVS Insulae pulcherrimam habes descriptionem apud Munsterum, Auctore Sigismundo Arquero Calaritano Siculo. Eandem Leander Alb. ; Benedictus Bordonins; praeter veteres Auctores habent. Haec Romanorum rebus collapsis, Saracenis aliquan do paruit; ab his interim à Pisanis vendicata fuit. Nunc verò vnà cum Siciliae Regno Hispanis subest MALTA olim MELITA. HANC Insulam eleganter descripsit Quintinus Heduus, singularemque libellum de ea edidit. Hanc olim D. Paulus appulsu suo naufragio facto nobilem reddidit. Sed his Annis proximè elapsis, fugata illa Turcorum maxima classe, Hierosolymitanis Equitibus propugnatorib. eam fortiter, atque immortali gloria defendentibus, multò celebrior facta est. ELBA olim ILVA. TVscorum Ducibus hodie haec Insula paret, atque nouo propugnaculo aduersus Turcorum incursiones tuta facta videtur. De noua in hac Insula Stephanitarum Equitum (ad instar Hierosolymitanorum in Melita) Auctore Cosmo Medice, An. 1561. insti tutione, Vide Caelium Secundum, in bello Melitensi. CORFV olim CORCYRA. INsula maris Adriatici, Venetorum ditionis, in ea Arx munitissima eiusdem nominis, praesidio contra Turcos obfirmata. eam describunt (omissis veteribus Geographis) Benedictus Bordonius, &N. Nicolaius, in obseruationibus suis Orientalibus. &c. ZERBI. CLades classis Christianorum, quae Anno. 1560. apud hanc Insulam accidit, eam innotescere fecit. De situ, magnitudine, &quibus gubernetur, lege loannem Leonem Africanum, lib. 4. Descriptionis Africae. CYPRV CYPRVS inter maiores maris Mediterranei Insulas locum sibi vendicat. Tota Insulae figura parte altera longior est. Huius Metropolis &Regia, est Nicosia. Est &Famagosta Vrbs nobilissima, &totius Insulae Emporium, portu &vectigalibus diues. Nulla Insularum est inferior; nam &vino abundat, &oleo, frumenti quoque satis habet.