Latin
ARDINIA
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 57
Unproofread scanNot analysed yet
Aris etiam metalla in ea fuerunt, in quibus vitriolum &rubigo aeris nascebatur, ad Medicinae vsum idonea Canna mellis multa in ea reperitur, ex qua saccarum excoquitur. Vini etiam, quod cum Cretico certare posset, est ferax. Ex pilis quoque caprarum, pannus conficitur, cui Zam belloto nostra aetas nomen dedit. Multas res Insula ad alias gentes mittit, ex quibus lucra non pauca redundant. Alienis non multum eget, sed aërem parum salubrem habet. Tota Insula deliciis incumbit: foeminae admodum lasciuae sunt. Habet Insula in circuitu quadringenta &vigin ti septem millia passuum, in longitudine verò ducenta, Bordonio teste. Veneti eam iure haereditario possident, eamque per Praetorem administrant. Ex veteribus eam scriptis suis celebrarunt, Strabo; Mela; &ceteri Geographi. Ex Neotericis, Benedictus Bordonius, in suo opere Insulari; Vadianus; Pius. II. Pontifex, Dominicus Niger; &optimè Iacobus Zieglerus. Haec Cyprus tam eximiae fertilitatis olim fuit, vt Macaria, id est, beata, dicta sit, &tantoperè luxuriae dedita, vt ob id Veneri sacra credita sit. CANDIA, ein CRETA. CRETAM hodie Candiam vocant, maior est Cypro, minor autem Sicilia &Sardinia, quibus solis in toto mari Mediterraneo cedit; interim nobilitate &fertilitate par omnibus. Olim centum vrbibus claram fuisse prisci Scriptores tradunt: earum circiter quadraginta Plinij aetas nouit; hodie verò Bellonio Auctore, tres tantùm alicuius nominis habet; quae sunt, Candia Venetorum colonia, vnde Insulae nomen; Canea; &Rhetimo. Ambitus Insulae quingentorum viginti millium passuum est. Vbique montosa, obque id incolae admodum venationibus addicti. Nullus inibi nauigabilis fluuius. Sed neque noxium animal gignit. Hanc Insulam nobilem, &toto terrarum Orbe cognitam, facit optimum vinum, quod incolae Maluasiam vocant; indeque per omnes Orbis ferè partes auehitur. Cupressorum arborum ad naues fabricandas, hîc maxima copia. Hodie Venetis paret. Ioui olim consecrata fuit, quòd eum hic natum alitumque credidit antiquitas. Strabo inter Veteres hanc diligenter descripsit; inter Neotericos verò Dominicus Niger; Vadianus; Zieglerus; &Benedictus Bordonius. Sed nostra aetate omnium optimè Bellonius in suis obseruationibus, vt qui diligentissimè eam perlustrauit.