Latin
6.6 to 6.9
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 6.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
delineationibusque variae exstant: sed, quoniam aut non habent, quod iis comparandis impendant; aut, si quidem habeant, tantum, quanti illae valere solent, impendere nolunt, ab iis abstinent; nec sibi ipsis satisfaciunt, Sunt etiam, qui cùm habeant quo emant, emere quàm lubentissimè vellent, nisi locorum angustia obstaret, quò minus latae Chartae explicari &inspici commodè possint. Nam, vt verum fatear, magnae illae &lae Geographicae Chartae conuolutae, non ita commodae sunt; nec, cùm aliquid fortè legitur, inspectu faciles. Omnes verò ordine parieti expansas adfigere volenti, opus esset, non modò amplissima, latissimaque domo, verùm etiam Regio quodam Theatro. Haec ego saepenumero expertus, cogitare coepi, quae ratio inueniri posset, hisce, quae iam dixi incommodis, medendi, vel vt diminuerentur aliquo modo; vel, si fieri posset, vt omninò è medio tollerentur. ac tandem visum est, hac ratione, quam in hoc libro nostro (cui (vti speramus singulisque optamus) quiuis facilè locum inter suos libros dare poterit) obseruauimus; fieri posse. Quò verò intelligas, quid à nobis in hoc Theatro nostro praestitum sit, quidve de eo tibi sit expectandum; id tibi heic paucis explicandum esse duxi. Primò, nobis animus fuit repraesentare tibi, quicquid in vllis Geographicis, aut Chorographicis Chartis hinc inde tam recenter, quàm nuperrimè multis abhinc annis (quo factum est, vt earum etiam multae nunc inueniri nequeant) in lucem editis, vnquam habueris, vel etiamnum habeas. quod vt praestaremus, hac ratione sumus opus aggressi. Omnium Regionum, quarum Geographicae Tabulae exstant, vnam nobis (quarundam enim sunt, plures) nostro iudicio omnium optimam proposuimus: quae tametsi esset aliquando magna &lata, in eam tamen formam contraximus, vt nostro operi conueniret; ac vno, tota absolueretur folio: vel, quemadmodum aliquoties factum est, vti videri licet, vno, continerentur plures; nulla tamen, ne vel minima re omissa, quae erat in maiore obuia, nullâve mutata; nisi, quòd saepius, quae in primis vix legi poterant, ea ita in nostris expresserimus, vt legi facilè à quolibet possent.