Latin
7.1 to 7.3
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 7.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Interdum verò, vbi res ipsa admonuit, &locus tulit, quorundam locorum vulgaribus nominibus adscripsimus antiqua. quod (vti putamus) nobis bona ipsorum Auctorum venia licuisse; sic speramus, priscarum historiarum lectoribus, obseruatoribusque, fore non ingratum. In Tabulis, ae Auctorum nomina habent, nihil (vt diximus) est à nobis immutatum, exceptis duabus aut tribus Belgicarum Regionum maritimis oris, quas mare pòst, quàm ab Auctorib descriptiones earum editae sunt, multùm mutauit: quemadmodum (exempli gratia) in Flandria, è regione Zelandiae, non longè ab oppido Watervliet, vbi maris beneficio post eius loci descriptionem editam, Continenti multùm accreuit: nos, pro vt hoc tempore is locus est, (accepta eius Topo graphia à Clarissimo, Nobilissimoque &stemmate &literis Viro, D. MARCO LAVRINO istius loci Domino,) formam, Regionis ipsius hodierni situs declarandi studio, mutauimus. In aliis verò, quae nullum habebant Auctoris nomen, fuimus paulò audaciores. in quibus &mutauimus aliquoties pro nostro iudicio quaedam, &quaedam detraximus, &quaedam etiam nonnunquam, pro vt res videbatur postulare, adiecimus. Quarundam etiam Regionum, ad seriem nostram aliquo modo complendam, nouas primi pro nostro modulo Tabulas confecimus, vt quàm paucissimae, quoad hoc tempore fieri posset, deessent. In istis, quas diximus Auctorum nominibus additis, contrahendis; ea fide vsi sumus, vt non modò à Lectore nos gratiam speremus inituros: verùm ab ipsis etiam Auctoribus. aut ita saltem egisse, vt neminem meritò pudere huius nostrae, quaecunque etiam est, possit; immò hanc paruam nostram non minus, quàm illam magnam pro sua &agnoscere possit &habere. Studuimus enim &ipsis Auctoribus hoc nostro labore, si non gratificari, saltem non displicere. Nec aliorum hoc tempore mores sumus imitati, qui vt noui aliquid in lucem videantur edere, nil faciunt aliud, quàm huiusmodi Auctorum opera &labores mutare, atque ex bonis saepè aliquid quod bonum non est, vulgo pro bono venditare; quibusdam nunc adiectis, nunc detractis, &ipsius Auctoris nomine dissimulato, vel apposito suo, vel ficto quopiam, quò nouitatis gratia placeat vulgo, vendique possit; vt pecuniam quouis modo corradant.