Latin
CARTHAGINENSIS
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
CARTHAGINENSIS ORTVS. CARTHAGINEM Romani Imperij aemulam; &alterum post Romam, Orbis terrarum decus, describere, nostri non est instituti; Sed quia hunc eius Sinum prostare in Italia hac forma vidimus, eum hoc nostro operi etiam inserere non ingra tum Geographiae candidatis fore existimauimus; atque hisce Pauli louij verbis expri mere visum fuit. Carthaginensis sinus ea forma est, vt eius ingressus ab alto adnauigantibus abscondatur; quoniam Clupeae promontorium, antiquis Mercurij &Pul chri vocatum, multùm in Occidentem Solem sese extendit, &introrsum demum se reflectens, alterum efficit promontorium, olim Apollinis, hodie Zafranium à nautis appellatum. Inde verò lunato ambitu ad Guletae fauces recuruatur; &ad laeuam Radae Vrbis calidarum aquarum salubritate celebris, regionem relinquit. Ex aduerso autem collapsae Carthaginis situm spectat. Haec ille. Sed apud Ioannem Leonem etiam loca huic vicina, lustrare licebit.