Latin
CARTHAGINENSIS
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 69
Unproofread scanNot analysed yet
REcentiores Africae scriptores Africam ipsam in quatuor partes distinouentes, hanc primam appellant: statuuntque illi ab Ortu Solis Marmaricae (quae hodie Barcha dicitur) deserta: ad montis vsque Atlantis partem hodie Meies vocatam; quae pars à Strabone fortè sub nomine Aspis describitur: Huncque montem Atlantem (secundum eius ab Oriente in Occidentem ad mare vsque, quod ab eo Atlanticum nominatur, longitudinem) à Meridionali plaga habet: ab Occasu, ipsum mare Atlanticum; Septentrionale verò latus mare Mediterraneum lambit. Haec Africae nobilissima pars hodie censetur, atque in quatuor Regna, seu mauis, Prouincias diuiditur; in Marochum nempe, Fessam, Telesinem, &Tunetem. Ab hominibus subfusci coloris inhabitatur. Qui Ciuitates incolunt, sunt in Architectura, atque inuentione Mathema tica mirè dexteri, quod quis facilè ex eorum artificiosis structuris colligere potest Probissimi (si loanni Leoni credendum est) sunt viri; nullus illis fucus; simplicitatem atque veritatem, non amplectentes modò, sed &re ipsa comprobantes. Validissimi sunt atque robustissimi; &inter hos praecipuè illi, qui montes incolunt. Fidei omnis obseruantissimi. Nulla gens magis vexatur Zelotypia, adeò vt vel mori mallent, quàm ex vxoris parte aliquam ferre contumeliam. Diuitiarum atque honoris auidi, obque id per vniuersum ferè Orbem mercatum proficiscuntur. Qui tentoria inhabitant, hoc est, qui pecorum curam gerunt, pij sunt, &animosi, patientissimi, comes, oeconomi, vitaeque integritatis amantissimi, si quiquam alij. Sed cùm nemo ex omni parte beatus, habent &sua vitia: nam Oppidani, quos diximus, multa superbia tumidi sunt, iracundi vt nihil suprà, adeò vt vel minimam iniuriam durissimo (vt aiunt) insculpant marmori. Ruricolis rusticitas, atque morum ruditas tam in animo sedet, vt vix exterus quisquam illorum amicitiam sibi conciliare potest. Simplicioris sunt ingenij, plus satis fidei etiam impossibilia referentibus adhibentes. Physicae Philosophiae tam ignari, vt omnes naturae operationes pro diuinis habeant. Cholerica bile adeò sunt infecti, vt vix plateas interdiu inuenias, quibus non bini aut trini sint, qui se mutuis pugnis lacessant. Nunquam nisi iracundè, &Stentorea voce (vt dicitur) loqui videntur. Haec de incolarum moribus; nunc de natura locorum. Regionis pars quae mare Mediterraneum spectat, montibus occupata est. Ab his montibus vsque ad Atlantem, planitiem habet spatiosam, &quosdam etiam colliculos. Maxima hîc fontium copia, riuulisque amoenissimis irrigatur. Dactylorum, Malorumque Punicorum feracissima; sed frumenti non adeò fertilis; frugumque vbertate felix, ficuum &oliuarum copiosa. Mons Atlas frigidissimus est &sterilis, omnique ex parte nemorosus, atque niuibus obsitus; omnia ferè totius Africae flumina procreat. Frigus nunquàm hîc adeò intenditur, vt quis ignem ob id accedere vellet. Autumni finis, tota Hyems, bonaque Veris pars, impetuosis plena ventis, quin &grandinibus, fulguribus, &tonitruis horridis interdum discruciantur: neque deest aliquibus in locis nix copiosa, &c. Sed accuratam harum Regionum, populorumque descriptionem habes apud lohannem Leonem Africanum: atque etiam apud Fazellum Capite. 1. libri. 6. Decadis posterioris rerum Sicularum. Regnum Marochi peculiariter descripsit Caelius Augustinus Curio; hos consulite. DE MONA DRVIDVM INSVLA, ANTIQVI