Latin
ANTVERPIAE. M.D.LXX
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANTVERPIAE. M.D.LXX. CATALOGVS AVCTORVM TABVLARVM GEOGRAPHICARVM, QVOTQVOT AD NOSTRAM COGNITIONEM HACTENVS PERVENERE; QVIBVS AD DIDIMVS, VBI LOCORVM, QVANDO, ET AQVIBVS EXCVSI SVNT. Aegidius Bulionius Belga, Galliam Belgicam descripsit, quam edidit Antuerpiae loannes Liefrinck; &Sabaudiam cum Burgundiae Comitatu; euulgatam apud Hieronymum Cock, Antuerpiae. AEegidius TIchudus, Rhetiam, Heluetiamque; Basileae apud Isingrinum. Andreas Pogradus Pilsnensis, Sarmatiae Europaeae partem, quae subiacet Sigis mundo Poloniae Regi; Venetiis. 1569. Andreas Theuetus, Galliam, sed nondum edidit. Antonius Ienkinsonus, Russiam; Londini. 1562. Antonius Wied, Moscouiam; Antuerpiae. Augustinus Hirsvogel, Regionum hactenus non visarum (vti titulus habet) Tabulam edidit; Continet verò Slauoniam, Carinthiam, Styriam, Goritziam, &c. vicinasque Regiones; Nurenbergae, apud Ioannem Weygel.