Latin
ORTELIVS
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 8
Unproofread scanNot analysed yet
quo traiecto, domum, vnde eramus egressi, tandem reuertimur, viatori similes, vel peregrinanti cuipiam, qui nationibus singulis, &Regionibus, longo ordine, quo sibi inter se coniunctae sunt, nulla praeterita, perlustratis, tandem, vnde exierat, laetus atque incolumis redit. Hactenus de ipsis Tabulis; nunc de Tabularum auersa parte dicemus. Quoniam visum nobis est, ingratum Lectori, aut Spectatori fore, foliorum terga ita vacua videre &omnino inania; statuimus ibi singularum Tabularum breuem quandam declaratiunculam adscribere, eodem modo, quo in ipsis Tabulis diximus, à nobis esse factum; nullius, qui nobis vsui fuerit, nomine omisso aut dissimulato. In fine, hisce adiecimus omnium, quot. quot vel nouimus, vel habuimus, Auctorum nomina; è quibus singularum Regionum plenior cognitio (si quispiam requirat) peti possit. Quapropter, Geographiae candidati habebunt hîc, his Auctoribus ordine adscriptis, &Auctorum Tabularum Geographicarum Catalogo, quem libro praefiximus, ac his ipsis nostris demùm Tabulis, quandam quasi officinam omni instrumentorum apparatu instructam; è qua, si forsan vel ad librum aliquem, vel ad Regionum descriptiones sibi deesse quippiam sentiant, leui, imò nullo negotio videre possint, vnde id peti queat. Haec sunt, quae putauimus Lectori esse indicanda. Superest, vt singulos oremus, ne alio animo hunc laborem nostrum excipiant, quàm quo à nobis &inchoatus est &absolutus, ac tandem in lucem editus. Vale, &fruere; atque FRANCISCI HOGENBERGI artificiosae manui, cuius vnius indefatigabili diligentia ferè omnes hae Tabulae caelatae sunt, bene faueto.