Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 100
Unproofread scanNot analysed yet
Wilhelmo Anslano, verbi ibidem divini in Ecclesia Reformata ministro, analyticas explicationes Epistolarum Pauli ad Ga latas &Romanos scriptarum concinnavit, ab Hospite ad id laboris pe rficiendum instigatus; quanquam nec posteriores morte praeventus perducere ad colophonem potuit. Anno 1677 sub initium Septembris à febri quartana, symptomatisque aliis, palpitatione inprimis cordis fuit infestatus. Quamvis autem non optime sic valeret Momma, à mensa tamen &studiis non abstinebat. Sed mox mane quodam, cum vespera antecedente &mensae assedisset, &cibi vinique aliquid sumpsisset, abs domesticis Anslani ex somno eum, prout jusserat, excitaturis, mortuus &ad semnum veluti compositus fuit deprehensus. Ita enim Anslanus ipse refert in prolixa praefatione, quam editis à se Mommae sui meditationibus in Epistolas Pauli ad Romanos &Galatas praemisit; ex qua &potissima vitae Mommianae capita haec transtulimus,