Latin
PARASELENAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARASELENAE, Anno 1634, d. 24. Jan. st. V. Lipsiae observatae. Ntensa frigora, quae per hebdomadas aliquot hucusque auram nostram constanter occupavere, ut alias, sic &per hos dies locum dedere meteoris emphaticis frequentioribus. Inter ea vero notatu dignissimum est, quod die 24 Jan. vesperi de coelo suspensum, Lipsiae, Dresdae, Halis Saxonum (quo loco die 19. Jan. &Solem in cruce cum Halone arcuque versus eundem convexo observatum accepimus) Erffurti, Vratislaviae, alibique videndum se praebuit: cujus historiam, uti se quidem hic loci habuit, naturalium rerum scrutatoribus exhibendam putavimus. ὄιατοττ D. 24. Jan. Hora post octavam vespertinam dimidia, coelo sereno, auraque frigidissima, videbantur radii BA, HA, CA, KA, candidissimi &crucis quandam formam prae se ferentes, in quorum communi concursu Luna A incedebat: bini tamen BA, CA, sensim se exporrigebant, ut circa Horam XImam integrum constituerent circulum ADE, Horizonti quamdiu comparebat parallelum, In hujus punctis B &C toto hoc tempore conspiciendae erant binae Paraselenae, sed imperfectiores, &quas portiunculas dixisses Iridis, colorum vivacissimorum: nec enim discum exacte rotundum referebant, &colores utrinque versus K &H aliquousque producebantur in circulo BHCK satis undique albicanti luce conspicuo.