Latin
HISTOIRE DE LA LIGUE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 118
Unproofread scanNot analysed yet
Notabile est, ut Veneti quantumcunque cauti, ante bellum Creticum non blandis tantum verbis, &profunda dissimulatione decepti fuerint, sed &Legato sive Consuli, (Bailum vocant) omnis armorum suspicio exemta; missis ad eum monachis Turcicis, celeberrimae sanctitatis, qui juramentis &diris execrationibus assevervarent, nihil Venetis metuendum esse, quos tamen statim terra marique aggressi sunt, Tom. II. p. 202. Ita gens pessima fidem &religionem utilitati &nocendi nobis occasionibus omnino postponit. Eadem fraude usos esse tradit, cum ab anno 1661, usque ad annum 1663, per pacis tractatus Hungaros &Germanos deluderent, &cum conclusum pacis negotium esse videretur, copiaeque Imperatoriae vel exauctoratae, vel aliorsum missae essent, tum demum praecipitanter abrupta tractatione improvisi irruerent. Tom. III. p. 3. &seqq. Caeterum in narratione belli, ante annos hos viginti in Hungaria gesti, autor non sine acrimonia, de lentitudine consiliorum &auxiliorum, &de erroribus Caesarei exercitus, ejusque ducum judicat, solum fere Nicolaum Serinium, ex quo Principem supremum facit, ultra modum laudans, (vid. Tom. II. p. 288. Tom. III. p. 61117.) Victoriam ad Rabam flumen anno 1664 reportatam majorem fuisse scribit, Tom. XIp. 100, quam in Germania creditum fuit; periisse enim exemplo raro audito una illa pugna Turcorum decem &septem millia, tantamque consternationem inter Turcos fuisse, ut bellum, nisi intempestiva pax intervenisset, egregio cum successu continuari potuisset. Inter pacis vero conditiones hanc quoque recenset &improbat, quod Caesar sexcenta aureorum millia, quae Michael Abasfi Transylvaniae Princeps, velandae ignominae causa, a se solvenda receperit, dependere Turcis debuerit, d. I. p 112. sq. Hoc cum inter publicatas pacis leges, quod sciamus, non reperiatur, fide stat autoris, cui forte a Turcis, vanis &mendacibus, impositum est. Male etiam stetisse pactis illis Turcos notat, excursiones maximas continuantes, easque conquerentibus ministris Caesareis ita excusantes, quod pax non rumpatur, si agmen per quod praedae aguntur, non sit supra numerum quinque millium, aut tormenta bellica non adhibeantur, d. I. p. 146. Ad intelligendam legem &religionem Mahometanam pertinet, quod narratur de decreto, (Fetfam vocant) a Muphti adversus Ibrahimum Sultanum anno 1648 publicato; nempe quod quilibet Sultanus accusantibus eum de tyrannide vel incapacitate subditis, in judicio respondere teneatur, idque ter repetitum, &in contumacem Imperatorem executioni mandatum fuit. Tom. II. p. 225.