Latin
HISTOIRE DE LA LIGUE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 119
Unproofread scanNot analysed yet
Quae non satis congruunt, cum summo illo &illimitato dominatu, quem sibi arrogant Sultani, &qui in tractatu hujus auctoris de praesentistatu Imperii Ottomannici, Cap. I, ex doctorum Mahometicorum sententia confirmatur. Aliud non minus notabile de precibus tempore publicae calamitatis, non attento religionis discrimine, institui solitis, refertur. Cum enim pestis Constantinopoli ultra modum grassatur, non solum Turci cum sacerdotibus suis, sed &Christiani, Graeci &Armenii, cum patriarchis in loco spatioso, qui Hippodromus vocatur, ad preces faciendas simul congregantur. vid. Tom II. p. 295. pro belli vero successu soli, ut videtur. Turci orant. Controversia tamen de loco precum anno 1664 inter Muphtin, &monachum, quem Schegk vocant, praedicatorem aulae, incidit: illo in publico, hoc in templis orandum esse contendente: praevaluit aulicus, &Muphtis revocare sententiam vi adactus, quique eam acriter defenderat monachus sive Schegk alius, in exilium pulsus fuit. Tom. III. p. 70. Novo plane exemplo a. 1661 factum est, ut Purpurati primarii, Mahometis Kiuperli filius Achmetes vivo parenti in tanto munere successor ab Imperatore destinaretur, juvenis licet, nec bello expertus, sed in legum patriarum studio &negotiis Cancellariae educatus. Datum id parentis meritis &industriae filii, quam patris loco, senium obtendentis, in aula, ad expedienda negotia, relictus Sultano probaverat. Ita pater, raro etiam hactenus casu, morte naturali paulo post obiit, cum de tribus his Imperatorem monuisset: (1.) ut nunquam foeminarum consilium admitteret. (2.) ut aerarium suum etiam cum aggravatione populi semper haberet repletissimum. (3.) ut continuo bellis operam daret, militesque exerceret. vid. Tom. II. p. 296. &seqq. Uxor defuncti, foemina callidissima, &maritum &filium juvenem consiliis juvisse perhibetur, creditaque est vulgo incantationibus aut philtris animos hominum permovisse. vid. Tom. III. p. 118. Guilleterius vel Guilletus, aut quisquis autor est descriptionis Athenarum A. 1676 publicatae, modum quo Achmetes ad paternam dignitatem ascenderit, artificio matris singulari adscribit, ut legi potest libri ejus Part. IV. Sed ista &alia ab autore illo tradita Jacobus Sponius Turcicarum rerum non imperitus in fabularum dulcedinem flexa esse opinatur, eaque conjectura historici hujus Anglici relationibus cum scriptis Guilleti collatis firmari videtur.