Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 137
Unproofread scanNot analysed yet
Advocata enim in auxilium valida illa opinione, quam vulgo de rebus lapsi temporis fovemus: cum antiquius fere nihil habeamus ruderibus aedificiorum Graecorum &Romanorum; pro fundamento immobili annisos esse obtrudere, nihil superesse admirabilium illarum reliquiarum, quod non grandi ratione constet. Et quando illis objectae sint diversitates proportionum in monumentis aequaliter comprobatis, rejecisse id Architectos in diversitatem adspectus; quem causam voluerint mutationis proportionum, quae pro diverso situ, differentibus regulis subjectae esse deberent. Recenset vero Autor casus quatuor, in quibus mutatio proportionum locum habere possit, citra ullum tamen ad opticam causam respectum: praeter quos ejusmodi mutationes abusibus accenset, in Architecturam modernam invectis, quos ultimo Tractatus secundi capite persequitur.