Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 136
Unproofread scanNot analysed yet
Unde facile inferre liceat, visu circa res longius distantes non aberrante, non solum inutilem esse proportionum mutationem, sed &vitiosam: quod oculus spectatoris de justa e. c. Trabeationis mensura debite instructi, statim apprehendat, si illa super altiori columna major statuatur, quam super minori, non obstante altitudine; non secus ac quivis promte dignoscat naturae vitium, in despiciente ex editiori fenestra, capite solito grandiori: atque hoc ipso, Trabeatio (quae ad Columnam eam rationem habere debet, quam moles aliqua ad momentum eandem sustinens) majoris mensurae, ac convenit Columnae eam portanti, visum necessario sit offensura. Ut autem vel maxime certum non esset, judicium visus in cognoscenda exacta magnitudine objectorum remotiorum non falli; remedium tamen hoc minime sufficiens futurum, cum nonnisi ad certam aliquam distantiam, effectum optatum praestare possit, oculoque situm suum non mutante: gemina plane ratione, ac figurae opticae, quarum proportiones ita comparatae sunt, ut ex certo loco visae gratum oculo praebeant spectaculum, statim ac iste loco motus fuerit, difformes comparere incipiant. Brevibus, re bene pensitata, manifestum fore arbitratur, nullam esse rationem vitiandi proportiones, ut ne videantur vitiosae: nec aeque certum esse, easdem, intercedente distantia majori, alias videri ac sunt; ac certum est, mutationem earundem, esse revera ipsarum destructionem, quodque plus periculi sit, ne proportio aliqua vitiosa videatur, quando revera corrupta est, quam quando non est. Hanc interim opinionem, a se damnatam, unanimi Architectorum consensu receptam, &a Vitruvio limitibus certis circumscriptam, per annos bis mille ideo invaluisse, quod ii, qui quaestionem hanc definire potuissent, Vitruvii, a quo decisam existimarint, autoritate praeoccupati, eandem neglexerint; quodque mutationem proportionum statarum hinc inde locum quodammodo habere posse animadverterent. Ambitionem denique, qua quisque laborat, provehendae existimationi artis ejus quam profitetur, imposuisse Architectis, ut in mera mysteria res converterent, quarum rationem reddere nequibant.