Latin
VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 143
Unproofread scanNot analysed yet
Horum equidem aperturam in hac vipera caudisona, propter subitaneam nimis partium harum explicationem, observare non potuit, complet tamen hunc defectum per viperae vulgaris sectionem, in qua ista vasa singula per penem, quamdiu unicum corpus, ferebantur, hoc vero in partes &quasi duos penes secedente, singulos horum comitabantur, vesiculis seminalibus ac prostatis destituta. Penes, numero quatuor, in corpore ita recondebantur, ut non statim, nisi protracti, conspicerentur (sig. 2. kk) quoad basin aut radicem in quovis latere singuli, acuieis retrorsum spectantibus, instar erinacei, uberrime instructi, mox tamen in duo corpora teretia, calamo anserino crassitie paria, rubicunda, &longitudine tres digiti transversi quartas emetientia abeuntes. Protrusi aut protracti penes, ope musculorum crassiorum (ll.) quos Charas, Baldus Angelus Abhatius, &Aldrovandus in viperis ipsos penes credunt, facile retrahuntur, prodeuntium ab extremitate caudae, hisque implantatorum; unde Retractores penum appellantur. Sicut autem quaedam animantia pene omnimode destituuntur, ut pisces plerique; alia, v. g. quadrupedia cuncta, &quaedam aves, uno saltem instructa sunt, paucis horum cum cancris &c. exceptis; ita viperam caudisonam cum reliquis viperis ad utrumque latus duplicem penem obtinuisse autumat, ut postquam iisdem duplicem foemellae uterum ad similitudinem literae Pythagoricae Y distenti subintrarunt, tanto commodius &firmius retineantur, usque dum, diuturniore coitu (qui, quia vesiculis seminalibus carent caudisonae, vasa deferentia vero valde complicata habent, necessarius ipsis esse videtur) sufficientem seminis quantitatem ejacularint: simili ratione, ac canibus, vesiculis iisdem destitutis, natura provida remoram aliquam concessit. Imo morae huic multum quoque conferre putat spinas illas penum reflexas, a quibus ne laedatur foemella, naturam partem ejus uteri, quam illi subintrant, solidiorem &cartilagineam effecisse: iisdemque spinis forsan idem animal, per naturam suam frigidius, stimulari. In ore lingua (fig. 5. g.) viperinae communi per omnia similis, a faucium interiore parte exurgens &motus agillimi corspiciebatur, constans duobus corpusculis teretibus, ultra medietatem a radice contiguis &rubicundis, extremitatibus vero nigricantibus. Pro facilitanda ejusdem ejaculatione, inferior maxilla (fig. 5. i.