Latin
VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 144
Unproofread scanNot analysed yet
)fissa erat, &quidem notabili hiatu, ne integra &dentibus instructa linguam laederet, neve haec in actione sua turbaretur, quam Charus in capiendis muscis similibusque insectis, Joh. Baptista Hodierna apud Severinum in Vipera Pythica, in exturbandò luto e naribus propriis, collocant. Linguae superincumbebat larynx, (fig. 5. fo) non adeo variis cartilaginibus, ut in aliis animalibus, exstructa, sed rima tantum simplici, pro in &expiratione aeris, sibilatione iis solenni, instructa: quae nulla epiglottide, propter arctiorem sui clausuram indigebat. Dentium duo genera alebat, minorum sc. (fig. 5. ccb) utrique maxillae infixorum, pro capiendis ac retinendis alimentis: &venenatorum hamorum (sig. 5. dd fig. 6. gh, &fig. 7.) quibus interficiunt, qui omnes canini seu apprehensores sunt, &extra maxillam superiorem collocati: cum praedam integram &sine masticatione deglutientes, molaribus dentibus haud indigeant. Priorum dentium in maxilla inferiore duae observabantur in utroque latere series, &in harum singulis quinque dentes, interiores vero exterioribus minores, in universum viginti; cum superior maxilla eorum sedecim tantum contineret, quorum quinque a quolibet latere siti retrorsum, 6 reliqui antrorsum spectabant; qui cuncti nihil mali morsu suo inferunt. Ast alterius generis dentes seu unci venenosi magis incurvati (fig. 7. )numero 6 aut septem, extra maxillam superiorem hujusque os, secus ac reliqui dentes in anteriore oris parte locabantur; horum anteriores &majores (fig. 6. g) in illo osse (sig. 6. f) quod pro auris osse haberi posset, minores &posteriores musculis ac tendinibus vicinis duntaxat adhaerescebant. Nullus tamen horum ad primum oris hiatum conspiciebatur: sub crassiore enim membrana seu vagina eousque latitant, donec pro lubitu illos, simili ratione ac leo &felis ungues, exerant. Meatu gaudebant manifesto, &in radice amplo satis foramine conspicuo, qui ad apicem eorum tendens in fissuram sensibilem abibat, &per quem virus ad exteriora, compressis gingivis, ferebatur, coloris dilute lutei; qui forsan suspicioni illi occasionem dedit, qua illud per peculiarem canalem ex vesicula fellis huc derivari quidam scriptores asseruerunt.