Latin
VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 149
Unproofread scanNot analysed yet
animalium perinde ac hominum intestinis nascitur, aliquoties cum cura, adhibito etiam vitro, contemplatus esset, structuram ejus prorsus singularem ac a communi vermium fabrica ita alienam invenit, ut inde novas peti rationes posse existimet, quibus univoca generatio, hactenus tam bene a Francisco Redi &aliis defensa, oppugnetur. Dignae proinde nobis visae sunt observationes, quarum Latinam epitomen Actis nostris insereremus, ad excitandum aliorum studium, quibus Transactiones Anglicanas legere integrum non est, ut hanc veritatem porro investigent. Annotavit vero Autor septem lumbrici lati proprietates, quibus ipse potissimum a cujuscunque generis vermibus aliis differat. Harum prima est ejus latitudo, cui similem in vermium extra animalium ventrem nullo reperire licet. Definiri tamen ipsa non adeo certo potest, quoniam nec lumbrici plures inter se, nec unius partes diversae hic satis conveniunt. Altera sunt juncturo, quibus lumbrici membra ita sibi committuntur, ut extrema prioris superficies, sequens tegat, &unum ex altero veluti prodeat. Habent &alia insecta hujusmodi incisuras corporis, veruntamen nec tot ac tantas (autor enim earum 507 in lumbrico quodam numeravit,) nec adeo asperas ac inaequales, nec denique tantum inter se dissimiles.