Latin
VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 150
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiam lumbrici lati a vermibus in terra degentibus differentiam Horum enim usuppeditat duorum ejus extremorum disparitas. num &latius est altero, &juncturas habet reliquis longiores. Plerumque illud extremum, cui appositum est caput (si modo tale quid lumbrico tribuendum,) cauda est exilius, &vix octavam latitudinis quam versus caudam vermis obtinet, partem aequat. Annuli seu commissurae itidem, quae versus caudam sunt, fere quinquies longitudinem aliarum superant. Disparem tamen hic lumbricorum conditionem esse, dissimulari non debet. Quarto loco occurrit vasta vermis istius longitudo, quam nonnulli ducentorum pedum invenerunt. Autor quosdam in canibus quinque pedes, nonnullos unicum longos reperit: in hominibus sibi visos scribit, qui octo ulnarum Anglicarum, hoc est 12 Lipsiensium fuerint. Quum vero experientia testetur, medicamentorum purgantium ope lumbrici lati partes aliquas a reliquo corpore divelli, ut istae solae e ventre humano exeant, trunco autem in intestinis remanenti novae juncturae adnascantur, hinc certo affirmari nequit, in quam usque longitudinem lumbrici crescant, ac videtur hoc insectorum genus suppeditare, unde impugnetur regula, quae certos magnitudinis limites naturae praescribit. Quinto lumbrici lati caput observari meretur, quod scriptores medici, Spigelius, Brillus, Rondeletius, Forestus, Velschius, Tulpius, Rhodius, Fehr, &alii vel male descripserunt, vel prorsus sibi visum non esse confessi sunt. Autor noster, quum in dissecti canis cujusdam visceribus tres lumbricos invenisset, illico capitis structuram investigandam sumsit, reperitque extremam ejus superficiem crinium seu spinarum duobus ordinibus consitam, quorum major ex centro surgebat &ultra circumferentiae fines spargebatur, minor ex media a centro parte prodibat, uti ex figura 3. &14. apparet. Foramen, quod oris loco Alitornullum, quantumvis adhibita summa diligentia, hic amadverit.