Latin
EXPERIMENTORUM MEDICO-CHYMICORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 152
Unproofread scanNot analysed yet
Alia vero &pleraque ad certorum saltem morborum remotionem, tanquam appropriata interna pariter atque externa tendunt; sicut Balsamum minerale volatile contra lepram, spiritus aeruginis volatilis adversus epilepsiam &c. interne, ad pustulas autem inveteratas putridas oleum de ulmaria &c. externe, efficacissima depraedicantur auxilia. Alia tandem velut menstrua circa extrahendas Tincturas occupantur, v. gr. spiritus vini alcalisatus, item Alcali tartarisatum sive acetum dictum alcoholisatum philosophorum, quod certissimum &verissimum circulatum Paracelsi minus esse, Autor saepissime compertus testatur. Quod observationes autem attinet peregrinandum inter ab Autore collectas, &nunc experimentis modo nominatis adjunctas, earum decimam tertiam censoria non immerito notamus virgula, utpote ab ipso Dn. D. Schultzio, Medico Practico p. t. Roterodamensium famigeratissimo, edocti, quod nullam unquam virginem Delphis curaverit, quae calculos istos ab Autore nostro delineatos ejecisset. Sine dubio autem Autori imposuit relatio alterius casus de virgine quadam Delphensi, Catharina Syvanshals nominata, quae primum a Dn. D. Schulzio, post Batavo quodam tractata Medico, plurimum calculorum ejusdem coloris, sed magnitudinis diversae, excretionem summo cum cruciatu perquam dolose simulavit, eum tantum in finem, ut famae Clariss. D. Schultzii, qui calculos praesentes semper negaverat, maculam inureret. Voto tamen malitiosae hujus puellae minus respondit, eventus; quamprimum enim calculorum istorum nonnulli ad manus industrii hujus viri pervenerunt, ex colore statim, &examine per ignem instituto veros eos esse lateres, ab aedium pavimento desumtos cognovit; fraude hinc feliciter detecta, &una cum calculis quibusdamsupposititiis Facultati Medicae Lugdunensi communicata, praeclarum ab hac industriae suae reportavit testimonium.