Latin
EXPERIMENTORUM MEDICO-CHYMICORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTORUM MEDICO-CHYMICORUM Decades tres in annum 1679. 80. 81. quae Lectori communicant arcanissimas medicaminum praeparationes: edentè Daniele Menone Matthiae, U. M. Ddo &c. Francofurti 1683. in 12, apud I. I. Erythropylum. EXperimenta Medico-Chymica, quemadmodum in Decades tres hic exhibentur distributa, ita non minus ad triplicem quoque finem seu usum collimare deprehenduntur. Nonnulla namque eorum circa morbos tantum non omnes, instar remediorum universalium, ex mente Autoris versantur, v. g. Panacaea catholica seu Aroth Paracelsi, item Antidotum pretiosum Angeli Salae &c.