Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 154
Unproofread scanNot analysed yet
esse aliquanto longius extendere, ac hactenus factum sit: ut hortatu suo ad operas socias incitatis, qui plus ingenio &scientia polleant, Architecturae regulae eam perfectionem, praecisionem &facilitatem nanciscantur, quae ipsis deest. Partes ipsius Operis sunt duae, quarum prima circa principales totius columnae partes, Stylobatam, Columnam speciatim sic nuncupatam, &Trabeationem occupatur. Hanc postremam per omnes Ordines aequa lem facit sex modulorum (est vero modulus sive mensura, ad quam magnitudines partium Columnae exiguntur, Autori ob commodum usum tertia pars imijscapi Columnae;) reliquas aequali incremento (in Stylobata unius moduli; in Columna duorum) a Tuscano ad Ordinem Compositum producit; Tuscano Stylobata aequalis cum Trabeatione altitudinis; Columna vero ejusdem Ordinis viginti duorum modulorum. Singularum harum partium, in tres alias subdivisarum (Stylobatae, in Basin, Truncum &Coronicen; Columnae in Basin, Scapum &Capitulum; Trabeationis, in Epistylium, Zophorum &Coronicen) altitudines, projecturas, scapique diminutionem ita determinat, ut expositis ubique in Tabula mensuris famosiorum Operum antiquorum &Autorum, utplurimum inter se longius, nulloque certae alicujus rationis indicio, dissidentium, mediam concinna proportione commendabilem seligat: geminum esse judicium suum cupiens illi, quod Consulti Juris rusticum appellare soleant, in causis tantopere implicatis, ut nec oculatiores judices cognoscendis earum momentis pares sint, adhiberi solito, differentia partium (interesse litis) aequaliter inter ipsas divisa. Constitutis ita generatim partium principaliorum proportionibus, secunda parte, per singula Ordinum genera eundo, partes supra dictas specialius, per suas iterum partes &proprios characteres distinguit, &proportiones cum altitudinis, tum projecturae, dicta modo ratione, numeris &divisionibus memoratu facillimis aptatas, definit. Ut quemadmodum, exempli causa, Stylobatae altitudini Autor a primo ad extremum Ordinem unum continue modulum supra adjecerat; sic numerum membrorum ipsius Basis &Coronicis ejusdem Stylobatae per singulos ordines unitate augeat, ita ut Stylobatae Tuscani Basi duo, Coronici tria; Compositi basi sex, Coronici septem obtingant: simili compendio adhibito in dividenda altitudine harum partium pro commode assignanda altitudine singulis membris earundem; Tusca Basi Stylobatae in sex, Dorica in septem; Coronice Tusca in octo, Dorica in novem, &sic deinceps, aequales partes distributis.