Latin
ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 155
Unproofread scanNot analysed yet
Sic eodem fine porro altitudinem Dorici Capituli in ratione subtripla; Corinthiacae Baseos subquadrupla continune subdividit; Doricam vero Basin in partes tres, quatuor &sex (numerorum harmonice proportionalium) aequaliter partitur. Singulas autem Columnae species cum partibus suis partiumque proportionibus &characteribus, elegantissimis iconismis exhibet, adjunctis hinc inde etiam delineationibus, celebriorum Autorum placitis, &Operibus Veterum convenientibus. Coronidem Autor Operi imponit, altero Paradoxo adstructo, quo proportionum semel sancitarum &receptarum immutationes in differentibus aedificiis ex optica aliqua ratione, &ob diversitatem aspectus, contra unanimem Autorum consensum (quos tamen ipsos observat in structuris suis morem hunc minime tenuisse) strenue impugnat. Creditum enim est vulgo, quando imagines rerum remotarum in oculo minores pingantur, minusque distincte, quam propinquarum, intuituque directo res aliter compareant atque obliquo, defectui huic remedium ex arte afferri debere: quo v. c. Columnae (quae ordinarie sursum versus contrahuntur) altiores minus diminuerentur, quam curtae; Trabeationes grandium columnarum constituerentur solito majores, quod elevatio major easdem utrinque ab oculo longius removens, minores apparere faceret. At vero medelam hanc Perraltius, nec in his, nec aliis casibus, in quibus necessaria esse praetenditur, adhibitam, exemplis Operum probatissimorum ostendit, &sicubi ea inveniatur, temere factam credi debere pronunciat: cum tantum absit, ut aedificia optimae notae &valoris mutationem ejusmodi passa sint, ut saepius contrario plane modo se habere deprehendantur. Non diffitendum quidem esse, exempla ejus tam ex Antiquitate, quam recenti aevo extare; sed praeterquam quod rara sint, esse ea etiam effectus pessimi, visumque maxime offendere: quippe cui nihil magis suetum sit, quam judicio suo errorem supplere aut corrigere, qui ex differente situ aut majori distantia provenire posset; ipso hoc judicio per longi temporis experientiam pene infinitam, examinandi, jungendi, comparandi res obvias, tantae promtitudinis &perfectionis, ut in discernendis magnitudinibus, figuris, distantiis, coloribus, aliisque accidentibus objecti dissiti, pene sit infallibile.