Latin
THE ANCIENT USAGE IN BEARING OF
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
THE ANCIENT USAGE IN BEARING OF by Sir vvith a Catalogue of the present Nobility of England, William Dugdale Knt. Garter Principal King of Arms. Hoc est, Usus antiquus gerendi Arma, cum Catalogo hodiernae Nobilitatis Anglicanae, Autore Wilhelmo Dugdale, Equite Aurato, Primario Rege Armorum, cognomento Garterii. Oxonii 1682 in Theatro. in 8. OUae hodie virtutis praemia &rerum praeclare gestarum decora sunt Tesserae gentilitiae, eas quondam ab exercituum ducibus hunc potissimum in finem assumtas fuisse statuit Autor, ut quos non liceret in acie ex vultu aut reliqui corporis habitu, quae plerumque eodem armorum genere, galea &lorica, tegebantur, distinguere, hos ex istiusmodi figuris vexillo ac paludamento intextis milites agnoscerent. Postquam autem novas bellandi machinas humana indoles excogitavit, abolito pristino insignium usu, hunc scribit invaluisse, ut distinguendis familiis, ac in eadem familia fratribus destinarentur. Quod cum nunc a plurimis perperam negligatur, &frequentissimum inter non biles Anglos sit, arma aliena geri, aut discernicula, quae adjici a postnatis debebant, omitti, (quemadmodum inprimis sub libelli auspicium literis dedicatoriis conqueritur,) id occasionem sibi ministrasse testatur, ut ex heraldicae artis scriptoribus colligeret, quae sui quemque officii commonefacere possent. Nimirum ut aliorum quorundam regnorum: sic Angliae consuetudo fert, ut ad solum primogenitum dignitas &bona paterna deveniant, liberorum reliqui &inferiorem honoris gradum, &exiguam portionem haereditatis sortiantur. Atque hinc est, quod illic soli etiam natu majori jus arma familiae plana sive pura gerendi competat, alii fratres discerniculis, vel sectionibus quibusdam adscititiis utantur. Jam quales has sectiones esse oporteat, &imprimis quo ordine ab ejusdem familiae pluribus lineis debeant adhiberi, Autor ex Wilhelmo Wyrlaeo, Roberto Glovero, Camdeno, Spelmanno, Carolo Segoigne &aliis ita ostendit, ut horum virorum verba ex ipsorum libris transscribat, adeoque aliena potius autoritate quam proprio arbitrio rem agat. Subjungit deinde Catalogum nobilitatis Anglicanae, juxta seriem temporis, quo quisque huic ordini adscriptus fuit, una cum accurata relatione, quot ex unoquoque comitatu, oppido, aut vico personae ad generalia comitia regni soleant ablegari. His duobus opusculis mole sua perparvis, adjecit Typographus indicem nobilium Scotorum ac Hibernorum, ab alio Autore perfectum.