Latin
HISTOIRE DES CONQUESTES DE MOULET AR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTOIRE DES CONQUESTES DE MOULET AR. chy connu sous le nom de Roy de Tafilet; &de Mouley Ismael, ou Semein son frere, &fon successeur a present regnant, par le Sieur G Mouette. hoc est, Historia acquisitorum per Muley Archy cognitum sub nomine regis Tafilettae, &per Muley Ismael sive Semein ipsius fratrem ac successorem hodie imperantem. Autore Dn. Georgio Muetio. Parisiis Anno 1683. apud E. Couterot. QUatuor fere lustra sunt, cum magna celebritate famae Europaeis gentibus innotuit Muley Archy, Tafilettae Rex e familia Scheriffiorum, quae ad Muhammedem, Muselmannicae religionis autorem, suam originem refert, ac inde ab anno 1519, ut in praefatione libri recensiti traditur, &latius apud Thuanum, regnum hoc, miris artibus occupatum, possedit. Ei ante hos duodecim annos vita functo successit frater Muley Ismael in regno Fessae, &post bellum diu varia fortuna cum fratre ac nepote gestum, etiam in regnis duobus aliis, Tasilettae &Marocci. Fuit autem illa fere tempestate Georgius Muetius, natione Gallus, per undecim annos Fessae inter captivos Christianos, ubi cum de his motibus accuratius cognoscere praesenti licuisset, historiam duorum fratrum sibi succedentium scribere suscepit, quam postmodum ex Africa in patriam reversus publici juris fecit, brevi suae captivitatis etiam narrationem daturus, in qua plurima nec injucunda lectu nec inutilia pollicetur. In praefatione hujus Historiae exponit, quomodo ad cognitionem earum rerum, quarum memoriam complectitur, pervenerit, &cujus opera in colligendis utriusque monarchae rebus gestis fuerit usus.