Latin
HISTOIRE DES CONQUESTES DE MOULET AR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 157
Unproofread scanNot analysed yet
Liber secundus, ejus qui nunc Maroccanis imperat, vitam ac res gestas persequitur. Mortuo Muley Archy frater ejus Muley Semein regnum Fessae, una cum thesauro regio nulla interposita mora occupavit; fratrum alius Multy Haran Tafilettae regnum cepit; &Muley Hamet, ex alio fratre nepoti, opera gubernatoris Maroccani is dominatus oblatus fuit. Quam principatuum divisionem lites maximae, post aliquot demum annos finitae, &immensae clades insecutae sunt. Muley Hamet regno Maroccano semel a Muley Semein exutus, post varias expeditiones prospere confectas, illud iterum recuperavit. Muley Semein cum ex una parte rem feliciter gereret, ex altera Fessam deficientem amiserat. Ea vero ad fidem &obedientiam reducta, in Muley Hamet, qui secunda vice Maroccum occupaverat, movit. Aequo Marte plura utrinque praelia commissa fuerunt, crebra damna utrique exercitui per insidias illata, quibus struendis illa regio aspera &montosa perquam idonea est. Tandem Muley Semein obsidione Maroccanam urbem, ac in ea nepotem, cinxit, quem jam fere ad incitas redactum superveniens rex Tasilettae liberavit. Is enim fide sua interposita, pacem inter duos reges fecit, hac conditione, ut Muley Hamet regnum patruo traderet, ejusque loco provincias quasdam minores, quibus postea principatus Susianus adjectus fuit, acciperet, ac regis titulum perpetuo sibi retineret. His ita peractis, Muley Semein causatus se a fratre Muley Haran, qui pacis autor fuerat, circumventum, ei regnum Tasilettae abstulit, ac hoc pacto tria regna, quae Muley Archy quondam tenuerat, rursus conjunxit. Et hactenus quidem eadem rerum facies mansit, visique sunt reliqui fratres ac nepotes imperio Muley Semein quieti subesse. Liber tertius nonnulla, quae ad trium regnorum notitiam pertinent, proponit. Agit initio de Maurorum religione, &summa Alcorani capita strictim recenset. Secundus titulus est de regibus, quorum dignitatem ACTA ERUD. MENS. MART. A. MDC LXXXIV. tatem monet non haereditario jure ad liberos transmitti, sed digniori plerumque a populo conferri, nisi quis in solium vi se intrudat, quod quidem frequentissimum esse observat. Hunc excipit tractatio de populo, ejusque moribus, privilegiis ac habitatione.