Latin
HISTOIRE DES CONQUESTES DE MOULET AR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 156
Unproofread scanNot analysed yet
Nominat inprimis Arabum quendam Doctorem Bugimannum, qui imperante Muley Archy fuerat gubernatori cujusdam provinciae, magnae apud regem autoritatis viro, a secretis. Postea vero, cum ex insidiis, quas regni optimates struxerant, Cidan (id erat gubernatori nominis,) periisset, Bugiman e Fessa antiqua ejectus novam petiit, ac quamjuvenis didicerat, pictoriam artem ibi exercuit, cujus &Muetius peritus hac occasione homine, rerum politicarum scientissimo, familiariter admodum per plures annos usus fuit. Ei acceptam quoque fert tabulam Geographicam regnorum Fessae, Tasilettae, &Marocci, quam Historiae praefixam invenimus. Opus ipsum in tres libros dividitur, quorum primus imperium Muley Archy describit, cujus haec fere summa est. Muley Scherif Tafilettae rex octoginta quatuor filios, &ex his natu primum Muley Muhammed successorem, quum moreretur, populo consentiente reliquit. Sed Muley Archy, unus e fratribus, ferocis ingenii ac parere nescius, haud multo post patris obitum res novas molitus, ex aula cum quibusdam consciis fugit. Quem rex, ut securitati suae consuleret, apprehensum Tafilettae custodiri apposito praesidio jussit; verum ipse corruptis custodibus ter e carcere elapsus, postremo Quivianam petiit, ac ejus regionis principi dissimulata conditione serviens, paulatim plebis animos ita sibi conciliavit, ut tandem, quum data occasione quis esset aperuisset, favore populari, rejecto legitimo domino, Quivianae princeps salutaretur. Muley Muhammed tam prosperos fratris successus indignatus, copias, qua potuit, celeritate collegit, ut nascentes hostis vires mature opprimeret: cui hic parva, sed selecta manu occurrens, nullo pene negotio regium exercitum profligavit, ac paucis interpositis mensibus, novo ad Tasilettam praelio, &vitam fratri ®num abstulit. Ex eo tempore incredibile est, quanta felicitate victor in vicinas provincias penetraverit. Intra tres enim annos utramque Fessam Abdalae de Ringuy, Algarbiam Geilando, Zauiam Benbucari, Maroccanum regnum Cromlehachio, principatum Susianum Cid Haly Morabitae, ut civitates ac provincias minores taceamus, eripuit. His tam insignibus victoriis, de quibus Galliae &Angliae Reges per oratores suos gratulati sunt, haud dubie novas adjecisset Muley Archy, si cum diutius superesse fata voluissent. Enimvero anno 1672, festo Mauris die vigesimo quarto Martii, cum post peractum ex lege sacrificium, inter amicos mero incaluisset, incessit eum cupido equo insidendi, qui subitaneo furore correptus, regem per arborum dumeta magno impetu tulit, ac in occurrentem ramum grandiorem ita fortiter caput ipsius impegit, ut postridie ex eo ictu obiret. Dignum quamplurimi exitum arbitrati sunt tanto tyranno, qui sanguinem humanum avidissime sitiverat, cujus vere barbarae crudelitatis plura exempla Muetius passim allegavit.