Latin
LES CESARS DE L EMPEREUR JULIEN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 167
Unproofread scanNot analysed yet
Quod studium tanto majori opera sibi constitisse affirmat, quanto paucioribus ad emoliendum istud niti licuerit praesidiis: quia cum in aliis scriptoribus viam muniverint eo jam labore defuncti doctissimi viri, in hoc qui industriam exercuisset, neminem sibi videre contigerit. Haud obscura tamen sunt indicia, clarissimi viri Christophori Cellarii editionem cum Paeanii Graeca metaphrasi anno 1678 accuratam, conspectum ipsius neutiquam subterfugisse; ut de Vineti studiis taceamus, in auctorem hunc, postquam codicem Burdigalensem nactus esset, collatis: cujus editio Pictaviensis, anno tertio &quinquagesimo superioris saeculi adornata, ac dein repetita, quin doctissimae feminae visa fuerit, dubitare nos non permittit testimonium ex ea depromtum, quod praefixum legitur.