Latin
CHRISTOPHORI CELLARII GRAMMA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 167-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHRISTOPHORI CELLARII GRAMMA. tica Ebraea in Tabulis Synopticis &c. Editio secunda. Accessit nova &perspicua institutio Rabbinismii. Cizae, anno 1684, in 4. EBraeam linguam viginti quatuor horis perdiscendi methodum Liclarissimus Cellarius magno juventutis commodo ante hos tres annos primum evulgavit. Ejus hanc editionem, in pluribus locis correctam varieque auctam, nunc adornare voluit, ipsique novam Rabbinismi institutionem adjungere, quae tanto magis omnium applausum meretur, quanto rarior fuit aliorum industria in excolendo argumento maximae utilitatis. Dixerunt sane antehac nonnulli de Rabbinorum loquendi modo, ejusque cum qua formam grammaticam, tum qua dictionem ab Ebraismo &Chaldaismo differentia; sed ea omnia illis vix sufficiunt, qui primum his studiis cupiunt initiari. Noster autor, observato conveniente ordine, initio ad lectionem manuducit, inque eum finem &characteres, &abbreviaturas communiores, quibus Judaeorum doctores in scriptis frequentissime utuntur, exhibet.