Latin
BRITANNIAE SPECULUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 170-2
Unproofread scanNot analysed yet
BRITANNIAE SPECULUM, AShort vievvofthe ancient and modern state of Great Britain. The First part. Londini 1683 4–. PRima haec est pars operis, quod omnium principatuum ac dominiTorum ad Augustissimum Angliae Regem spectantium, descriptionem cum mathematicam, tum civilem exhibebit. Complectitur autem in genere Britanniam magnam, ejusque mutationes,, quas cum in ecclesia tum in statu civili subiit. Autori nomen reticere visum est, hoc, ut suspicari licet, consilio, ne dum de regiminis forma, ac successionis jure contra Monarchomachos liberius scribit, &Pontificiorum partibus nonnihil favet, quos a proditionis crimine in Anglia absolvere videtur, populare odium in se convertat. Priora capita soli fertilitatem, aeris temperiem, &quae ad cujusque regionis descriptionem geographicam pertinent, exponunt.