Latin
MONUMENTA VVESTMONASTERIENSIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 170
Unproofread scanNot analysed yet
Inde quoties verae religionis hostes structuram sacram dejecerint, ac quoties eam pii Monarchae iterum instauraverint, enarrat. Hoc facto conventus illius formam ac regimen delineat, &mutationes exponit, quas a prima Templi aedificatione usque ad haec tempora subiit, quo a Decano &duodecim Canonicis regularibus gubernatur. Postea templi superficiem cum exteriorem tum interiorem dimetitur, totamque fabricam scribit formam crucis obtinere, cui parva quaedam sacella ab iis partibus, quae septentrionem ac meridiem respiciunt, adjuncta sunt, numero omnino quatuordecim. Dehinc omnia sepulchrorum monumenta accurate, e quo lapide excitata, quibus tectoriis operibus ornata sint, aut quas hermas impositas gerant describit, breviter quoque genealogiam, ortum, ac res gestas fillustrium personarum, quarum ibi corpora quiescunt, commemorat. Quo loco non raro eorum errores corrigit, qui ante ipsum in hoc argumento versati sunt. Postremo epitaphia, inscriptiones ac tabulas, singulari diligentia collectas adjungit, quem quidem laborem jam olim aliqui subierunt, sed parum feliciter, quippe qui nimium alienae fidei tribuentes, saepissime ficta pro genuinis, falsa pro veris venditarunt. Addidit insuper scutorum ac insignium gentilitiorum, quae cuivis epitaphio annexa sunt, explicationem, id quod nec a Camdeno, nec a Waevero, nec a Stovio aut quopiam alio antehac factum essè obervatur.