Latin
RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 19
Unproofread scanNot analysed yet
IIX ea quae Adrianus &Innocentius IV contra Fridericum I &II tentarunt, ut Imperatores Vasallos suos facerent, ortasque inde Gibellinorum &Guelforum factiones, immanium bellorum &cladium causas. Dein refert, ut Rudolphus I &ex successoribus alii coronationis ritum &ipsam Italiam Pontificum metu neglexerint; Henricus vero VII accepta coronatione novum praetextum Glementi V Pontifici dederit, ut constitutione solenni praetensionem vasallagii, sive juramenti fidelitatis ab Imperatore praestandi defenderet, quae nunc quoque inter Clementinas Tit. de jurejurando, legitur; insolentiora etiam esse, quae successor ejus Johannes XXII ausus sit: &licet Ludovicus Bavarus in comitiis Imperii sese opponeret, Antichristi &Samnae titulo Papae impacto, notum tamen esse, quibus calamitatibus ille se exposuerit, &quomodo aemulus ejus atque successor Carolus IV indignis modis Pontifici se submiserit. Capp. IX, X, &XI, historiae schismatum inter Pontifices ipsos, a seculo quarto usque ad decimum quintum epitomen exhibet, &in ea quintam bellorum inter Christianos scaturiginem collocat, allegato &taxato Mainburgio &aliis, qui ista Antipaparum certamina utcunque excusant, &fulmina excommunicationum, quibus se invicem persecuti sunt, pro invalidis &nullis habent, aut bona fide alterutri parti adhaereri potuisse concedunt. Cap. XII quae hucusque deduxit, &Papismo, sive assertae potestati pontificiae tribuenda esse statuit, jam etiam ex dogmatibus quibusdam non orthodoxis ingentes turbas excitatas fuisse commemorat, v. g. ex injuncto clericis caelibatu. Narrat itaque, quae seculo nono &sequque in Germania, Anglia aliisque provinciis Europae evenerint, cum Pontifices uxorum usum Clero adimerent, hi vero resisterent. Cap. XIII idem ostendit ex ademtione S. calicis, calamitates Bohemiae &vicinis provinciis ea occasione illatas recensens; ubi obiter castigat autorem historiae Wiclesi nuper editae, cujus mense Novembri superioris anni pag Actorum 506 meminimus, praesertim ubi de salvo conductu, Husso &Hieronymo Pragensi dato &violatò, intricate locutus est. Hucusque de primo recriminationis capite egit.