Latin
RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 20
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc parte ultima ad duo reliqua progreditur, &secundum, quod Papismus inauditas erudelitates perpetraverit, lectionibus sive capitibus undecim absolvit: nihil tamen repetit ex iis, quae in praecedentibus narraverat, de crudelitate per supplicia Protestantium, tanquam haereticorum, &in bello civili Gallico a Romano-Catholicis exercita, nec quae ex historia bellorum sacrorum retulerat. Sed cap. I exponit, quae contra Valdenses seu Albigeos in Aquitania, &qui eos tuebantur, regionum dominos, licet Romano-Catholicos, inaudita saevitia seculo XIII gesta sint. Cap. II refert continuatam persecutionem seculo XIV &XV usque ad ann 1561 contra reliquias Valdensium, qui se in Valles Alpinas, aliqui etiam in deserta Calabriae loca receperant; simulque notat, quomodo per meras calumnias Inquisitorum, afficta iis fuerint dogmata, quae nunquam agnoverint, &ad documenta provocat, ex quibus falsificatio manifeste appareat. Digreditur inde cap. III ad ea, quae Romano-Catholici adversus Indos eodem crudelitatis spiritu, sub praetextu conversionum patrarunt, autorem Bartholomaum de las Casas, monachum &episcopum Hispanum secutus. Cap. IV transit ad nostrum seculum, &inter exempla crudelitatis numerat &narrat etiam ea, quae sub Ferdinando II Imperatore in Bohemia contra Protestantes decreta, &executioni mandata fuerunt. Cap. V quae in Hibernia anno 1641, summa barbarie adversus Protestantes à Romano-Catholicis perpetrata fuerunt, occisis hominum plus quam trecentis millibus, &quae anno 1651 incolae vallium in Sabaudia passi sunt: sed haec attingit saltem &Legeri historiam de ista persecutione conscriptam allegat. Addit pauca de Hungarorum Protestantium calamitate nupera, &damnatis ad triremes eorum pastoribus. Demum cap. VI absolutissimum summae crudelitatis exemplum producit, describendo Tribunal Inquisitionis Hispanicae, plerisque etiam Romano-Catholicis exosissimum. Cum vero omnis ista saevitia ea ratione nitatur, quod haeretici morte sint puniendi, ad quaestionem illam examinandam Cap. VIII accedit, &argumenta pro affirmativa serio proponit. Excusat tamen, quod ab adversariis semper objici solet, exemplum Protestantium, qui ipsi quosdam haereticos ad mortem condemnaverunt; ut in Anglia &Genevae factum est, assentientibus ibi Crammero, hic Calvino. Ait enim rigorem illum ex reliquiis Papismi superfuisse, nec tamen nisi adversus enormiter contra Articulos Symboli Apostolici &cum blasphemia errantes, &in paucos, neque in ullum Pontificium, qua talem, exercitum, nec postea continuatum.