Latin
EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 196
Unproofread scanNot analysed yet
Haec cannula fissuram aliquam prope laminam obtinet eo fine factam, ut in ipsa recipiatur plana instrumenti pars, &parvam alam ab utroque latere alterius extremitatis oppositae, ut hac ratione firma permaneat, nec movere se possit, dum vertebra instrumenti clauditur, quae litera F notata est. Eadem cannula alio modo visui se offerens, ut duas parvulas cavitates ostendat, quae in lamella sunt, ad latera majoris foraminis. Eae serviunt recipiendis duabus eminentiis ad adamantis modum acuminatis, quae in lamella corporis instrumenti sunt, notati litera B. Hae exiguae eminentiae hunc habent usum, ut, dum ossibus capitis infiguntur, lamina instrumenti magis firmetur, caveaturque, ne, quod ipsa prehendit, rursus elabatur. F Vertebra, cui immitti cochlea instrumenti debet, ut cannula per hanc vertebram compressa, duae lamellae sibi invicem arctissime committantur. G Cultellus ab uno solum latere acutus, idoneus aperiendo capiti mortui infantis, quo intromittatur instrumentum. H Caput infantis, ubi facta est incisio secundum longitudinem inter duo ossa parietalia, eo modo, quo institui debet, ut instrumentum introduci possit, cujus duae laminae omnem illam capitis partem prehendent, quae linea circulari, quam notatam videre licet, comprehenditur. Instrumentum cum omnibus suis partibus infantis capiti adhaerentibus, ut ipse ex utero extrahi possit, fortiter manibus comprimendo instrumentum in vertebrae manubrio, quo tanto firmius teneatur.