Latin
HISTORIA DE FATIS LITERARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 196-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA DE FATIS LITERARUM Romanarum Autore P. Molinetto; inserta Ephemeridibus Eruditorum Gallicis d. 31. mensis Januarii a. 1684. Iterarum notae, in quibus olim, tanquam in cortice, rerum cogniAtionem omnesque doctrinas una gens ad aliam transmisit, fere nunquam non eandem fortunam expertae sunt, quam ipsa optimarum artium studia, ut his quidem florentibus cultae, jacentibus autem barbarieque infuscatis neglectae ac depravatae fuerint. De quibus variis ipsarum fatis P. Molinettus in erundito commentariolo, quem Ephemerides Gallicae exhibent, succincte exposuit, nactus occasionem ex antiquis aliquot nummis, quos Bibliotheca Genovesae Parisiensis asservat.