Latin
LA PROSPETTIVA PRATTICADI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 205
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Graecis Musis se totum consecraverat, ut indifferens ipsi esset, Graecene aliquid an Latine conscriberet. Inter Graeca autem opera palmarium est Thesaurus Linguae Graecae. Nam uti patruus ejus Carolus Ciceronianum Thesaurum, &pater Thesaurum Latinae linguae, ita Henricus Thesaurum Graecae linguae eruit, facemque longe illustrissimam in Cimmeriis quasi tenebris accendit; quanquam per hunc ipsum Thesaurum ab infidelissimo famulo Iohanne Scapula deinceps compilatum, pauper admodum fuit redditus. Quid praeterea librorum scripserit edideritque, quos item autores vel praefationibus vel notis exornarit, quidque editurum se postidea promiserit, speciatim atque ordine refert Janssonius. Caeterum uti pater Roberius Parisiis cedere post editos in Evangelium secundum Matthaeum, Marcum &Lucam Commentarios ex Ecclesiasticis Scriptoribus collectos, metu vivicomburii, cogebatur: ita Henricus quoque, cum Poëmatium, cujus versus intercalaris est, Cavete vobis Principes, cum Dialogo edidisset, fuga sibi consuluit, flammis alias &ipse ustulandus, si credendum quidem Cornelio Tollio in appendice ad Pierium Valerianum de Infelicitate litertorum. Quae omnia dum commemorat Janssonius, nec mores indolemque Henrici Stephani dissimulat, quin arroganti, rixoso, moroso ac mordaci eum ingenio fuisse ex Isaaci Casauboni literis luculenter ostendit. In matrimonium enim filiam Henrici Stephani Florentiam duxerat Casaubonus; qua occasione &universa Casauboni vita hic loci à Janssonio inseritur. Si Tollium jam dictum audias, Henricus Stephanus post varia per Germaniam itinera Lugduni Gallorum in nosocomio publico, si Sammarthanum &alios, ibidem in summa quidem egestate, sed extra nosocomium, anno 1598 fere septuagenarius mortem obiit. Praeter Florentiam am dictam, Dionysiam, aliosque liberos, reliquit celeberrimum &ipsum Typographum Paulum Stephanum. Nam &hic vestigiis paternis insistens nobiliorem orbis terrarum partem pervolitavit, clarissimosque ubique locorum viros, &Lipsium quidem Lugduni Batavorum, Heidelbergae Comelinum, Lugduni Gallorum Tornaesium, Argentorati Ruberium, Londini affinem suum Casaubonum invisit, nec aliorum duntaxat, sed &propria deinceps scripta eleganter procudit. Habuit filium Antonium, &ipsum Typographum, qui ad paupertatem tandem redactus Parisiis in nosocomio decessit, filiamque reliquit, quae Parisiis hoc ipso adhuc tempore manibus victum amictumque quaeritare dicitur.