Latin
LA PROSPETTIVA PRATTICADI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 206
Unproofread scanNot analysed yet
Haec &alia postquam de Stephanis in dissertatione epistolica sua exposuit Janssonius, tum Cl. Graevium, tum φιλοστεφάνους quosque perquam humaniter rogat, ut si vel icones Stephanorum (unicam enim Roberti Ihabuit, quam &libello praefixit) vel aliud quid memorabile de Stephanis habeant, communicare secum ne intermittant. Addit postmodum Antonii Borremansii, ut &Cornelii a Beughem apud Embricenses Tribuni plebis &Bibliopolae per Bibliothecam Iuridicam &Physicam aliaque scripta jam notissimi, (qui &Janssonio, quae de Stephanis sibi constabant, liberaliter donavit) ad se scriptas literas una cum metricis aliorum ob libellum hunc editum gratulationibus. Subjungit etiam Henrici Stephani Querimoniam Artis Typogaphicae, de illiteratis quibusdam Typographis, propter quos in contemtum veniat, &epistolam ejusdem, qua ad multas multorum Amicorum respondet tum de Typographiae suo statu, tum de suo Thesauro Graecae linguae. Adjicit tandem &librorum omnium, quos unquam celeberrimae decem praeclarissimorum Stephanorum officinae exhibuerunt, Catalogum, eumque à seipso accurate confectum.