Latin
RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 21
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. dein VIII, argumenta pro negativa affert, &ipsius Maimburgii verba allegat libr. I Hist. Calv. dicentis, sufficere ad indicium falsae &a Christo, pacis DEO, non profectae, sed Evangelio contrariae religionis, violentis modis stabiliatur, &huic sententiae hodie a Pontificiis passim dicie subscribi. Cap. IX ex praxi Ecclesiae veteris idem firmat, &Cap. X ad argumenta pro affirmativa respondet. Ne tamen dicere videatur, ac si omnino nihil contra haereticos decerni debeat: mentem suam Cap. XI ita declarat, ut magnum haeresium discrimen esse notet; adeoque audiendos non esse dicit, qui statuant, nullum errorem circa fidem damnabilem esse, inter quos merito taxat autorem Tractatus de fide humana, à nobis in Actis mensis Julii proximi pag. 306 relatum. Damnandas dein esse statuit ab Ecclesia quidem omnes haereses; sed magistratum obligari, ut dissidia autoritate sua, quantum potest, componat, leviora toleret, gravius vero errantes, si sententiam mutare nolint, saltem ad silentium adigat, &a propalatione erroris arceat, praefracte autem obnitentes, non ut errantes in dogmate, sed ut violatores praecepti sui &quietis publicae puniat. Nam ut error theoreticus tolerari, neque conscientia cujusquam constringi possit, ut credat, quae non vult; fas tamen esse, linguam &manum coercere. Sic recte Arium, Dioscorum, &Eutychen relegatos fuisse, qui prohibente Imp. errores suos disseminabant. Utut autem adversus haeresiarcham, pro re nata severius procedi debeat, nec Genevensium factum, Servetum punientium, ratione aut jure careat; non posse tamen nec debere populum seductum, multo minus totas gentes, eo modo tractari: prohiberi posse ab initio cultum publicum, at si is semel permissus fuerit, aut pacta cum populo errante inita, servari haec omnino debere, nec ob mutata tempora aut alio praetextu violari; &hanc sententiam a Becano, aliisque Theologis Romanensibus, quantum ex scriptis eorum appareat, probari. Tertium recriminationis caput reliqua hujus quarti libri parte per octo sectiones tractatur. Repellit cap. I ut calumniam Satanicam, quod Calvinismus rebellionem adversus reges doceat, &inter alia exemplum allegat Rupellae civitatis, quae extrema potius ab irato Rege suo pati, quam ab eo ad Anglos deficere voluerit. Dein doctrinam hanc adversae partis autoribus imputari jure posse ait, qui parricidia Regum defendant, eosque monarchiae Pontificiae subjiciant, pro arbitrio deponendos &tollendos.