Latin
BREVISSIMAE JURIS CIVILIS INSTITUTIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 254-2
Unproofread scanNot analysed yet
BREVISSIMAE JURIS CIVILIS INSTITUTIONES praecipuis illius definitionibus ac divisionibus contextae. Parisiis apud Viduam Joannis Pocquet. 1683 in 12. Tjuris utriusque &Civilis &Canonici, studiosis succurreret praeUsens Autor, quisquis est, e re esse putavit, postquam anno 82 juris Canonici Institutiones tradidisset, in Actis praecedentis anni calendis Augusti publicatis, jam a nobis commendatas, etiam Institutiones Juris Civilis exhibere, ad quarum laudem, quae ibidem diximus, huc repetita volumus singula. Nam &hic quae Justinianus in Institutionibus suis tradiderat, proponuntur perspicue simul atque breviter, ac praeterea definitiones terminorum quandoque a Justiniano omissae quarum quidem in Institutionibus fit mentio) eorumque divisiones studiosa diligentia supplentur. N. VI. ACTA