Latin
BREVISSIMAE JURIS CIVILIS INSTITUTIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 255
Unproofread scanNot analysed yet
ERUILITORUM publicata Lipsiae Calendis Junii, Anno MDC LXXXIV. ACHATES TIBERIANUS, SIVE GEMMA, Caesarea, antiquitate, argumento, arte, historia prorsus incomparabilis, D. Augusti Apotheosin, Imp. Caes. Tiberii, Augustaeque fuliae domus seriem &iconas, gentesque bello captas repraesentans; notis historicis illustrata, auctore Jacobo le Roy, Libero Barone S. R. I. Amstelodami. Sed prostat Bruxellis ap. Francisc. Foppens 1683 in fol. Armor sub finem superioris anni vetustissimum, quod Homeri repraesentat Apotheosin, exhibuimus, prout illud a NGisberto Cupero, post Athanasium Kircherum, cum gemma Augustaea quadam aliisque numismatis antiquissimis fuit illustratum. Apotheosin nunc aliam sistimus, Augusti videlicet Imperatoris, quae in gemma quadam alia, eaque vere Augusta, &cui parem orbis terrarum vix vidit, expressa est, vel expressa esse colligitur. Asservatur illa hodie in sacro Regis Christianissimi gazophylacio, cui non aliam ob causam illata olim videtur, quam quia Josephum sub Rege suo regnantem referre fuit credita. Undenam vero &per quos ea gemma ad Reges Francorum pervenerit, edisserere citra dubitationem non licet. Perquam autem credibile est, Constantinum M. cum Byzantium in Romam novam transmutatum iret, non statuas tantum plerasque eximias, sed &cimelia Augustae suppellectilis secum eam in urbem transtulisse. Nec vero absimile est, hanc gemmam ab Imperatoribus tandem, cum &Turcae &hostes alii Constantinopolitanum Imperium adorti essent, grandi pretio divenditam, tandemque a Balduino II Flandro, Imperatore Constantinopolitano, in Galliam fuisse transportatam; quippe qui a Palaeologis pulsus, non tantum Franciam, Angliam, aliaque regna ad suppetias undique conquirendas peragravit, sed &ablatas secum passionis Dominicae reliquias cimeliaque alia, pecuniam ut corrogaret, hostesque sua Byzantio expelleret, vel vendidit regibus vel oppignoravit. Regnabat enim id temporis non foeda tantum barbaries &spissa quaedam antiquitatum Romanarum ignorantia, sed &superstitio mirifica atque idololatrica reliquiarum, quae Christi Sanctorumque aliorum esse venditabantur, veneratio.