Latin
CASPARIS ZIEGLERI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 266-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASPARIS ZIEGLERI de Clerico renitente, sive muneris ecclesiastici fuga, dissertatio Justinianea. Wittebergae 1684. in 12. VNter principes, qui applausum hujus seculi per Germaniam merueAre, JCtos, vel maxime caput effert CASPARZIEGLERUS, Vir &summis honorum functionibus &amussitata doctrina vere illustris. Certe, quod Tullius de Servio Sulpicio Philippica nona praedicat, ipsum scilicet admirabili quadam &incredibili &paene divina in legibus interpretandis, aequitate explicanda, scientia praeditum fuisse, id etiam recte de Zieglero, non Juris magis, quam Justitiae consulto, dici affirmarique potest. Eam quippe rerum gravitatem, eam interpretandi ἀκρίβειαν spirant ea, quae publicae luci exposuit, ut e tabulis suis nullo tempore nomen illius sit expunctura orbis eruditi posteritas. Ejusdem commatis quoque est haec ipsa dissertatio Justinianea, quae elegantissimam commentatiunculam ad l. XXXI. C. de Episc. &Cler. exhibet. Occasio scribendi eruditissimo Viro non fuit alia, quam vocatio ad spartam muneris ecclesiastici supremam, quae a GEIERO quondam, Theologo consummatissimo νῦν ἐν ἀγίοις, invito prorsus &renitente animo suscepta fuerat.