Latin
CASPARIS ZIEGLERI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 267
Unproofread scanNot analysed yet
Huic igitur Gamalieli suo, ad cujus pedes se consedisse olim gratus profitetur, post fata parentaturus quasi, hoc ipsum opusculum concinnavit, partim ut gratam mentem testaturus beatissimis GEIERI manibus aere perennius monumentum exigeret, partim ut omnibus simul Theologiae studiosis &ministerii candidatis exemplum aliquod, qua morum innocentia ac puritate &ipsi aliquando Ecclesiae claves capessere debeant, ob oculos sisteret. Exordium dicendi facit de Jure Romano a Justiniano composito, istud vel eo nomine commendans, quod, post sacras paginas, ex hoc potius, quam hodiernis Moralistarum libris informatio conscientiarum peti possit. Patescere id inprimis e doctrina de acquirendis rebus, in qua maxime solliciti fuerint Romani, ne quae injustitiae sordes vel personas acquirentes, vel rem acquirendam, vel titulum &modum acquirendi contaminarent. Enatam inde JCtis multam de bonae &malae fidei possessore disceptationem: apprime vero Legislatores Romanos non paucis constitutionibus hanc in rem promulgatis voluisse, ut officia publica tam civilia quam sacra omni labe vacarent, &pura mente manuque a singulis induerentur. In cujus rei argumentum affert Legem XXXI C. de Episc. &Cler. a Leone I Romanorum Augusto ad compescendam avaritiam &ambitionem eorum, qui Ecclesiae dignitates anhelarent, emissam. Hanc vero non ab Anthemio, qui A. C. 467 in Occidentem, Romae imperaturus, missus erat, sed à solo Leone Orientis Imperatore publicatam esse affirmat, utut Anthemii quoque nomen inscriptio ostenderet. Usu enim tum temporis fuisse receptum, ut lex ab alterutro Imperante conficta &promulgata utriusque titulum in fronte prae se ferret: probans id insuper tum ex subscriptione, quae Constantinopoli, utpote sede Leonis, hanc sanctionem prodiisse commemoret, tum ex eo, quod ista ad Armasium, Praefectum Praetorio Constantinopolitanum fuerit exarata. Digressus hic in laudes Leonis, pietatem ejus praecipue ex Arianorum persecutione &zelo conservandae diei dominicae sanctitatis per l. sin. C. de fer. luculentissime prodito, commendat. Pro Armasio vero, ad quem, uti dictum, haec imperialis constitutio fuit perscripta, Suidae autoritatem cum Baronio secutus, mavult legere Armato; hunc enim fuisse Praefectum Praetorio, post, Zenone ad Imperium adspirante, hanc dignitatem cum officio magistri militiae commutasse; quas functiones cum Praefectura urbis aequalem ea tempestate splendorem habuisse ex l. I. C. de Praefect. Praetor. s. Urbis demonstrat.